- ALHASOR
- ALHASORherba e qua saccharum Tigala conficitur, ita enim petendum esse in Officinis Constantinopolitanis, ait Bellonius, Observation. l. 1. c. 76. Hoc adeo fervidum est, ut eo vulgo utantur, tamquam efficacissimô psilothrô ad coria depilanda. Manat autem id ex ipso frutice, uti diserte testatur Serapio, qui scribit ex oculis et sedibus foliorum exire. Ex genere tithymallorum vero plantam esse tradunt plerique. Vide Salmas. ad Solin. p. 1312. et 1313. ut et infra, ubi de Saccharo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.